KIRBURGUM

KIRBURGUM
KIRBURGUM
locus Germ. sub proptio Comite, ex Fam. Rhingtavia. Cum enim florentissimam hanc in tractu Rhenano stirpem Adelhelmus circa A. C. 670. ex se dedisset, accessit deinceps Comitum Silvestrium, Wildgraven, successio ac ritulus; ramique in filiis Ioh. Iohannae Sarvverdensis mariti, qui exeunte Sec. XV. vivis excessit, diversi coepêre. Et quidem Ioh. Merchingensem s. Kirburgium procreavit, qui nunc in Ioh. (ad quem Merchinga spectat) atque Georg. Frid. qui Kirnae s. Kirburgi habitat (nat, A C. 1611. maritus Annae Elisabethae Com. Stolbergiae) subsistit. Utriusque Progenitores apud Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Parte I. p. 86. Ex his a. Georg. Frid. natae sunt. Anna Dorothea (nat. et Denat. A. C. 1638.) Maria Agatga (nat. A. C. 1641.) Anna Elisabetha (nat. A. C. 1642. uxor Ernesti Lud. Com. Criechingensis) et Friderica Iuliana (nat. A. C. 1650) sorores germanae, Com. Silvarum et Rheni s. Wild-et Rhingraviae etc. in Kirburg. Vide eund. Parte ead. p. 145. et in Ind. ubi de Rhingraviis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”